- THYMELE
- THYMELEsaltatricula nota Domitiani temporibus, cuius gesticulatione Domitianus impense fertur delectatus; a qua et Thymelicae cantilenae, quibus olim plurimum colebatur Bacchus, Mattial. l. 1. Epigr. 5. v. 5.Quâ Thymelem spectas, derisoremque Latinum.Iuvenalis, Sat. 6. v. 66.---- Thymele tunc rustica discit-Hinc Thymelici, artifices instrumentorum Musicorum. Isidorus tamen, l. 6. c. 47. nominis rationem a voce Θυμέλη, i. e. pulpitum arcessit. In pulpitis enim lyriscae, choraules, tibicines organarii, aliique artifices, sive scenarum, sive domesticarum oblectationum sedere atque inde audiri consueverunt, Vitruv l. 5. Archit. c. 8. Censebantur iautem hi laude digni olim, Iul. Firmicus, Mathes. l. 4. c. 15. et Ulpianus, l. 4. ff. de his qui not. infamiâ, inquit. Neque Thymelici, neque Exustici, neque Agiratores, nec qui aquam equis spargunt, ceteraque eorum ministeria, qui certaminibus sacris deser viunt, ignominiosi habentur. Ceterum de Thymelices vide Rittershusium in Salvian. p. 207. Alex. ab Alex. l. 3. c. 9. et Angel. Polit. Ep. l. 7. ad Bapt. Guarinum. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.